quam efficacius inferendam te studiosum fore  
credimus et attentum, quam propter fidelium  
nostrorum salutarem defensionem, milites tuae  
jurisdictionis dudum suppositos, equis et  
armis volumus esse munitos, ita, quod per defectum  
armorum et equorum, servitia nostra  
non remaneant imperfecta; devotioni tuae  
praecipiendo mandamus, quatenus sic instanter  
procures et facias, quod omnes tuae jurisdictioni  
subjecti, qui equos retinere debent et  
arma, sint ipsis ut convenit sine mora  
qualibet praeparati, ad nostrum servitium  
tecum laudabiliter processuri. Super aliis vero  
quae scripsisti Celsitudo nostra providere curabit,  
prout honori nostro viderimus expedire.  
Tu autem in his et aliis servitiis nostris, et  
maxime circa diligentem custodiam civitatis  
Thaurini, taliter praevigil et studiosus intendas,  
quod ipsa operum patens efficacia, in  
Excellentiae nostrae oculis te, juxta solitum,  
commendabilem repraesentet. 
Cap. LXXXV. 
Vicario, ut diffidat Januensibus rebellibus  
Imperii, qui mentiti sunt fidem quam  
promiserant. 
Venientibus ad praesentiam nostram pridem  
nunciis Januensibus, et pro parte  
totius communis eorum latis literis, 
  |  
  |