Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 619


omnia et singula que habet a dicto domino archiepiscopo
in mandatis.
Actum in tali loco, presentibus talibus.
4.
Procurator etiam constituitur aliquando aput acta, id
est in iudicio coram iudice et presente altera parte.
Et scribitur tunc per eundem notarium qui scribit
in causa inter aliquot acta cause.
Nec indiget talis procurado tanta sollempnitate ut
alie indigent. sufficit enim quod notarius, postquam scripserit
terminum vel aliud actum habitum, tunc in dicta causa ita
dicat: qui Petrus actor talem in dicta causa suum procuratorem
constituit aput acta, dans eidem potestatem agendi, defendendi,
in animam suam iurandi, et alia omnia faciendi que
in ipsa causa fuerint oportuna.

Nec est necesse quod apponantur ibi testes, sicut nec
in aliis actis cause.
Si vero reus procuratorem constituat sive aput acta
sive extra acta, semper eum relevare debet ab onere
satisdandi. alioquin procurator antequam admittatur cogitur
satisdare, precipue si de re agitur temporali. et si
spiritualis est res de qua agitur, saltem pro parte fructuum
et expensarum in causa veniencium cogitur satisdare.
Qualiter satisdare debeat procurator qui relevatus
non est, et qui nomine alterius agit, infra in titulo
de satisdacionibus plene scribam.

Torna all'inizio