et affligit verbum quod habetur in Iob XVIII: Quare reputati
sumus ut iumenta et sorduimus coram te? Deus etiam promittit quod
cito faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte
et vindicabit eos de adversario suo, Luc. XVIII. Nam ipse dixit
servis suis, Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam
oculi mei. Promisit etiam cuilibet servo suo quod habetur I Reg.
XXII: Mane mecum, ne timeas. Si quis quesierit animam meam,
queret et animam tuam, mecumque servaberis.
Possumus etiam adhuc tribus rationibus demonstrare quod
subditi a prelatis male tractandi non sint, immo in maxima reverentia
sunt habendi. Prima ratio est propter illud quod de
Domino legitur, Luc. V: Ascendens Iesus in unam navem que
erat Symonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Ubi dicit
expositio: «In hoc quod dicitur rogavit confunditur superbia prelatorum,
qui semper imperant et vix aut nunquam rogant». Eze.
XXXIIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Ecce
imperator celi et terre, qui imperat soli, et non oritur, imperat
ventis et mari, et obediunt ei, rogat, non imperat, et vilis pulviculus
oblitus sui contra coequales intonat auctoritate, erigitur potestate.
Gen. IX: Terror vester ac tremor sit super cuncta animalia
terre. Ubi dicit Gregorius: «Homo quippe brutis animalibus, non
autem ceteris hominibus natura prelatus est, et idcirco ei dicitur
ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia contra
naturam superbie est ab equali velle timeri». Secunda ratio
est propter illud quod de Petro et Cornelio legitur, Act. X: Et
factum est, cum introisset Petrus, obvius ei venit Cornelius et procidens
ad pedes eius adoravit eum. Petrus vero levavit eum dicens:
Surge, et ego ipse homo sum. Tertia ratio est propter illud quod
de Iohanne et angelo legitur, Apoc. ultimo: Postquam audissem
et vidissem, cecidi, ut adorarem, ante pedes angeli, qui michi hec
ostendebat. Et dixit michi: Vide ne feceris. Conservus tuus sum et
fratrum tuorum, qui servant verba prophetie libri huius. Deum adora!
Ecce Deus et apostolus Petrus et angelus servos Dei reverentur,
et miseri prelati super eos in superbiam elevantur? Nam, ut dicit
Amos VI: Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes
in fialis vinum et optimo unguento delibuti, et nichil patiebantur
|
|