Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 642


3. Praeterea, habitui qui est in ratione sicut in subiecto, magis opponitur error
involuntarius quam error voluntarius, sicut magis est vituperabilis grammaticus
si involuntarius soloecizet quam si voluntarius. Sed magis opponitur prudentiae
peccatum quod quis voluntarie committit, quam illud quod quis involuntarius
facit. Ergo prudentia non est in ratione sicut in subiecto, sed magis in
voluntate.
SED CONTRA est quod Philosophus dicit in 6 Ethic., quod prudentia
est recta ratio operabilium.
Praeterea, partes prudentiae, secundum Tullium, assignantur
memoria, intelligentia, providentia. Sed haec non pertinent ad voluntatem,
sed ad rationem. Ergo prudentia non est in voluntate, sed in ratione.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod substantia, quae est subiectum
omnium, recipit quaedam accidentia mediantibus aliis; et quaedam causantur
ex principiis substantiae, mediantibus aliis accidentibus; sicut colorem recipit
mediante superficie, et ex principiis corporis mixti causatur sapor mediante
calido et frigido. Unde subiectum alicuius accidentis potest dupliciter assignari.
Uno modo substantia, quae est primum fundamentum accidentium; et sic habitus
virtutum non sunt in potentiis sicut in subiecto, sed magis in ipsa anima, vel
etiam coniuncto. Alio modo dicitur accidens quo mediante inest alterum accidens
substantiae, esse subiectum illius, sicut superficies coloris: et hoc modo
habitus virtutum dicuntur esse in potentiis sicut in subiecto: quia habitus ordinantur
ad actus; actus autem egrediuntur ab essentia animae mediante potentia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod forma quae neque habet materiam ex qua
neque in qua, nullo modo potest esse subiectum; forma autem quae habet materiam
in qua, quamvis non habeat materiam ex qua, potest esse subiectum non
sicut primum sustinens accidens, sed sicut id quo mediante accidens substantiae
inest.
Ad secundum dicendum, quod quamvis operatio non sit potentiae sicut operantis,
est tamen potentiae sicut principii operationis, quo quis operatur.
Ad tertium dicendum, quod vivere uno modo dicitur esse viventis; et hoc modo
vivere non est per potentias, sed per essentiam animae. Alio modo dicitur vivere
operatio viventis; et sic vivere est per potentias, quae sunt operationum vitae
principia.

Torna all'inizio