ecclesie diaconus et cancellarius fuerat, statim a clero et populo Romano in Romani pontificatus
honorem electus et Gelasius est papa dictus. Qui priusquam ordinaretur, propter
Henrici Alamannorum imperatoris adventum, qui tunc Romam festinus aduenerat, metum
ipse Gelasius in ciuitate Gaieta secessit, ibique a cardinalibus qui eum sequuti sunt ordinatus
est et consecratus; spreuerat enim predicti imperatoris assensum eiusque communionem,
Imperator autem hoc uidens, conuocato populo Romano cum quibusdam clericis, iussit eligi
in ordine summi pontificis quemdam Burdinum nomine, cui nomen impositum est Gregorius
papa seditque in ecclesia beati Petri. Hic autem Burdinus prius in Toletana ecclesia Hispanie
archidiaconus fuit, de qua postea assumptus fuit episcopus in ciuitate Conimbro,
et imposuit sibi nomen Mauricius; dehinc mortuo Bracarensi archiepiscopo, effectus est
ipse ciuitatis eiusdem archiepiscopus, Paschali papa in hoc assensum prebente, non parui
muneris gratia ab eo sibi collati. Hinc etiam nonnullis decursis temporibus mortuo Tolletano
archiepiscopo, Burdinus ipse largita prefato Romano pontifici auri copia petiit ab eo
sibi eundem Tolletanum archiepiscopatum. Paschalis autem accepta pecunia in honore petito
assensum non prebuit. Unde Burdinus ipse Bracarensem archiepiscopatum omnino dimittens,
imperatori Alamannorum adhesit. Paschalis itaque, postquam ei mandauit ut in archiepiscopatum
sibi commissum rediret et ipse eius iussioni acquiescere nollet, eum ab omni
sacerdotali ordine deposuit. Postea uero idem papa Paschalis excommunicauit eum pro eo
quod contra suam iussionem in ecclesia beati Petri missam celebrauit. Eodem anno quo
papa Gelasius ordinatus est mense Martii indictione XJ in ciuitate Gaieta ipso Gelasio cum
cardinalibus residente in episcopali ecclesia eiusdem ciuitatis, W[illelmus] dux liggius eius
|
|