Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 80


ire permitteret, eo videlicet timore, ne forte ad
regem Iude, a quo defecerant, redirent sacro illo cultu
religionis admoniti ac templi maiestate. Et quanto hoc
maius est, quod fecisse dicitur Constantinus! Ac nequid
tibi propter curationem lepre blandiaris: Ieroboam
primus a Deo in regem Israel electus est et quidem
ex infima condicione (quod mea sententia plus
est quam esse lepra levatum), et tamen is non est ausus
regnum suum Deo credere. Et tu vis Constantinum regnum
Deo donasse, quod ab illo non accepisset? Qui
presertim (id quod in Ieroboam non cadebat) offenderet
filios, deprimeret amicos, negligeret suos, lederet
patriam, merore omnes afficeret, sui quoque oblivisceretur.
V. 13 Qui si etiam talis fuisset et quasi in alium
hominem versus, certe non defuissent, qui eum admonerent,
et imprimis filii, propinqui, amici. Quos quis
est, qui non putet protinus imperatorem fuisse adituros?
Ponite igitur illos ante oculos mente Constantini
audita trepidos, festinantes, cum gemitu lacrimisque
ad genua principis procumbentes et hac voce utentes:
«Ita ne, pater antehac filiorum amantissime, filios
privas, exheredas, abdicas? Nam, quod te optima maximaque
imperii parte exuere vis, non tam querimur
quam miramur. Querimur autem, quod eam ad alios
defers cum nostra et iactura et turpitudine. Quid enim
cause est, quod liberos tuos expectata successione imperii
fraudas, qui ipse una cum patre regnasti? Quid in
te commisimus? Qua in te, qua in patriam, qua in nomen
Romanum ac maiestatem imperii impietate digni
videmur? Quos precipua optimaque prives principatus
portione, qui a patriis laribus, a conspectu natalis
soli, ab assueta aura, a vetusta consuetudine relegemur.

Torna all'inizio