| statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit
 eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, es, testa argentum et
 aurum et quasi in favillam redacta, que rapta est a vento, nullusque
 locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus
 est magnus mons et implevit universam terram". Et infra:
 "In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus celi regnum
 quod in eternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri
 non tradetur; comminuet autem et consumet universa regna hec
 et ipsum stabit in eternum. Secundum quod vidisti, quod de
 monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum
 et es et argentum et aurum. Deus magnus ostendit regi
 que ventura sunt postea; et verum est sompnium et fidelis interpretatio
 eius".
 De regnis designatis in statua diversi pro tempore diversa dixerunt.
 Nos autem, qui iam multa colligimus de fine mundi et
 consummatione visionis, arbitramur in auro accipi regnum Nabuchodonosor,
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 |