Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 206


Sed quia certitudo fidei est ex voluntate determinante intellectum ad unum, et
similiter formatio ex caritate, quae est in voluntate; voluntas autem est domina
sui actus etiam secundum quodcumque tempus; ideo per se loquendo magnitudinis
fidei quae est secundum constantiam et devotionem, attenditur profectus
secundum promptitudinem voluntatis quae est ex gratia, non ex successione
temporum nisi per accidens, inquantum in aliquo tempore sit plenior influentia
gratiae quam in alio quantum ad communem statum, quamvis non quantum ad
omnes personas. Sed cogitare ad intellectum pertinet, cuius virtutes experimento
indigent et tempore, ut dicitur 2 Ethic.; et ideo quantitas fidei quae est
secundum cognitionem articulorum, per se loquendo, crescit secundum diversitatem
temporis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas in voluntate est. Ea autem quae ad
voluntatem pertinent, non indigent experimento et tempore, sicut ea quae sunt
in intellectu, in quo est fides, nisi quatenus oportet quod per exercitium acquiratur
habitus, quod de caritate non est. Et ideo profectus caritatis, proprie
loquendo, non attenditur secundum diversa tempora, nisi per accidens, inquantum
tempore redemptionis plenior infunditur gratia quantum ad communem
statum, non autem quantum ad omnes singulares personas.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod scientiae profecerunt per successionem
temporum non tantum est ex imperfectione inventorum, sed etiam ex impotentia
addiscentium, qui a principio totum capere non possunt; et ita in his quae fidei
sunt accidit quod oportuit paulatim humanum intellectum assuefieri ad ea quae
fidei sunt; propter quod Dominus discipulis dixit Ioan. 16, 12: «Multa habeo
vobis dicere; sed non potestis portare modo».
Ad tertium dicendum, quod illi qui immediate a Deo fidei cognitionem receperunt,
quantum ad ea quae eis non explicabantur, non habebant fidem implicitam
in fide alterius hominis, sed in cognitione ipsius Dei, cui reponebant id
quod de secretis divinae sapientiae eis fuerat revelatum.
Ad quartum dicendum, quod articulus dicitur indivisibilis veritas quantum ad id
quod actu explicatur in articulo; sed est divisibilis quantum ad ea quae potentia
continentur in articulo, secundum quod qui dicit unum, quodammodo dicit
multa: et haec sunt ea quae praecedunt ad articulum, et consequuntur ad
ipsum: et quantum ad hoc potest explicari et dividi articulus fidei.
Ad quintum dicendum, quod aliquid quod in articulo continetur, explicari potest
dupliciter. Uno modo secundum quod unus articulus continetur quandoque in
alio, vel duo in uno communi; sicut resurrectio mortuorum continetur quodammodo
in resurrectione Christi; et passio et incarnatio in hoc communi quod est
mysterium redemptionis: et sic fides implicita explicatur in articulis fidei determinatis;
et haec explicatio completa est per Christum: unde eius doctrinae quantum
ad essentialia fidei nec addere nec diminuere licet, ut dicitur Apocal. ult.

Torna all'inizio