Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 319


Cesar ait: Victis solito moderamine parco,
Corpora Romuleo satis est prostrasse monarcho;
Vivite vulgari rura colendo lare.
Quattuor ex populo taxentur in ordine turbe;
Haut procul a veteri iam nunc habitabitis urbe.
Quilibet in proprio miles arabit agro.

22. Actor arguit imperatorem, quia posuit populum Mediolanensem ante portam sue civitatis
diuisum in 4 villas, cum debuisset eum longius removere.

Arguo vos proceres et te simul arguo regem:
Non ita captivis facilem decet edere legem;
Tecta suae patriae quis rehabere neget?
Si captiva potest vulpis rehabere cavernam,
Arte sua latebram sataget retinere paternam
Et iam capta semel cautius antra tenet.
23.
Iam nunc tempus adest; ratio monet atque perurget,
Ut socie scelerum pariter sua crimina purgent,
Et rex morte reas sorte coequet eas.
Menia Terdone, qua clamabant fia fiat,
Cesaris auxilio destruxit amanda Papia;
Nec scelus evadunt, menia cuncta cadunt.
Brixia, Bononia divesque Placentia plangit;
Hasque dolor similis destructis turribus angit.
Menia parva tamen cesare dante manent.
24. De colloquio inter imperatorem F. et Lodoicum regem Francorum pro reconciliatione
scismatis in partibus Bysontinis super fluvium Saona in loco qui dicitur Dola.

Regia pax crescit; rex digna tributa capescit;
Prelia conpescit; gens Itala prelia nescit.
Attamen aecclesias scismata longa gravant.
Unde per imperium condigna querela movetur;
Cesar ut aspiciat, precibus quam sepe monetur:
Vult procerum cetus tollere scisma vetus.
Spondet opem super his rex Francorum Lodoicus,
Vir quasi catholicus, pacis quasi verus amicus.
Cesaris alloquiis querit adesse citus.
Fraude parans artes, spondet constringere partes,
Cesar ut ipse suas simili ratione coartet;
Et quem iura volent sumere, papa foret.
Iurat et obsidibus spondet rex Francigenarum,
Debita causarum non fallere prorsus earum,
Possit ut ignarum fallere fraude parum.
Sic precibus cedit cesar; seductus hobedit,
Et nimium credit, quia subdola Gallia ledit.
Ad loca iudicii sistere scisma dedit.
Iudicii prebet nobis Burgundia sedes,
Ne sacras fedent contagia scismatis hedes,
Cesar apostolicum protulit ante suum.
Rebus in Ytalicis longa statione patratis,
Ad loca iudicii pergit regina Beatrix,
In propria patria letificata satis.

Torna all'inizio