De crudelitatibus beruariorum de Liguria qui habitabant in Gipso.
Nam, cum quadam vice cepissent quemdam hominem pauperculum,
qui nunquam leserat eos, immo servisset, si habuisset
unde, ligaverunt eum et duxerunt ad Gipsum et dixerunt ei:
«Pone tibi taliam». Quod erat dicere: Manifesta quantum dare
potes nobis. Cum autem ille diceret quod nichil habebat ad dandum,
statim percusserunt os eius cum durissimo lapide, et ceciderunt
ex illa percussione semel facta de ore eius dentes sex, et
septimus movebatur ad casum. Et id ipsum fecerunt aliis pluribus.
Aliquibus vero ligaverunt capita cum strictorio fortiter
perstringendo, quousque egressi sunt oculi de sedibus suis et morabantur
in genis; aliquos vero ligabant solummodo per pollicem
manus dextre sive sinistre et totaliter totum corpus hominis
suspendebant a terra. Et aliquos etiam, ligando testiculos, suspendebant.
Aliquibus ligabant minimum digitum unius tantummodo
pedis, cum quo totum suspendebatur corpus. Aliquibus
ligabant manus post tergum et eum sedere faciebant et sub plantis
eius ponebant testum prunarum, quas ardentiores cum sufflatorio
faciebant. Aliquibus ligabant pollicem pedis dextri cum
cordula ad dentem et cum stimulo dorsum eorum pungebant,
ut ipsi sibi ipsis dentes extraherent. Aliquibus ligabant manus
cum tybiis circa calcaneum, sicut fit agnis qui portantur ad victimam
seu ad macellum ut occidantur, et sic tota die sine cibo
et potu suspensi morabantur in pertica. Aliquibus cum uno ligno
durissimo tamdiu radebant sive fricabant tybiarum skinas, quousque
os apparebat. Et erat hoc videre miseria et compassio magna.
Cum autem maiores de Gipso reprehenderent eos ex eo quod
talia horribilia videbantur in Christianis hominibus exerceri,
turbabantur berruarii et dicebant quod ab eis recederent, nisi
talia sustinerent. Et ideo necessitate compulsi, vellent nollent,
talia permittebant. Multa etiam alia excogitaverunt et fecerunt
tormenta, que non descripsi brevitatis causa. Hec autem scripta
sunt, ut cognoscatur quod aliqui homines crudeliores bestiis
sunt. Et ideo vere dignum et iustum est ut tales, qui eiusmodi
sunt, in inferno cum demonibus tormententur, sicut Isaias descripsit
|
|