abbas et proclamavit de ęcclesia Sacti Petri iuxta ipsum castellum
sitam, et professus est, quia dudum acquisierat pręcepto domni
Alexandri papę ab abbate Sancti Cosmę omne ius quod monasterio
Sancti Cosmę pertinere videbatur, sepedictam ęcclesiam
Sancti Petri habere deberet. tunc domna Matilda propter Deum
et animę suę remedium misit bannum suum supra domnum B[erardum]
abbatem et successores eius, et supra ipsam ęcclesiam
Sancti Petri atque illi pertinentes res, et ęcclesiam Sanctę Marię
in Minione, ut nullus disvestire vel aliquo modo molestare aut
inquietare presumat hoc monasterium. item, Berardus pręsbyter
filius Faidonis concessit huic monasterio res suas in castaldato
Pontano ad Primum Casum. item, Iohannes filius
Guidonis concessit huic monasterio res in Bucciniano et in monte
de Canale modiorum quatuor. item, Beraldus pręsbyter filius
Isonis concessit huic monasterio res in castaldato Equano ad Manisi,
et ad Plaiam, et alibi modia .X. . item, Aldo et Paganellus
cum consortibus suis concesserunt in hoc monasterio et domno
B[erardo] abbate monasterium Sancti Benedicti in Sumati ad Tres
Casas. item, Benedictus pręsbyter filius Iohannis concessit
huic monasterio res in Nazano territorii Sabinensis. item,
Petrus filius Iohannis concessit huic monasterio res territorii Marsicani
in Seconsano. item, Benedictus pręsbyter filius Teuzę
concessit huic monasterio res in Bariliano territorii Sabinensis
modiorum .XV. , item, filii Letonis et nepotes cum suis consortibus
concesserunt huic monasterio ęcclesiam Sanctę Marię in
ministerio Equano ad Saltum. item, Iohannes filius Iolaannis
concessit huic monasterio res in Ponzanillo tcrritorii Sabinensis.
item, Nicto filius Ingebaldi concessit huic monasterio res suas in
Bucciniano sextariorum .VI. item, Anastasius filius Iohannis
concessit huic monasterio in Agutianello et in Agozano res suas
|
|