3. Praeterea, si cognoscunt singularia diversa, ergo aut uno, aut pluribus. Si
uno, cum particularia sint infinita, videtur quod in intellectu Angeli sit unum
quo cognoscat infinita; et sic aequabitur intellectui divino. Si autem pluribus,
oportebit esse multitudinem specierum in intellectu Angeli existentium, secundum
multitudinem individuorum quae possunt esse; et ita erunt infinitae species
in actu in mente Angeli, quod est inconveniens.
4. Praeterea, esse multorum singularium dependet ex causis contingentibus, ad
minus quantum ad generationem; sicut generatio Platonis ex voluntate patris
eius, ut scilicet commisceretur eius matri. Si ergo Angeli cognoscunt singularia,
videtur quod cognoscunt futura contingentia; quod negatur, quia hoc solius Dei
est. Ergo videtur quod singularia non cognoscant.
SED CONTRA, officium quorumdam Angelorum est custodire homines, ut a sanctis
traditur. Sed hoc non potest esse, nisi homines quos custodiunt, cognoscant.
Ergo videtur quod singularia hominum cognoscant; et eadem ratione aliarum
specierum.
Praeterea, cognitio Angelorum est perfectior quam nostra. Sed nos scimus non
tantum universalia, sed etiam singularia. Ergo videtur quod multo fortius
Angeli.
Solutio
Respondeo dicendum, quod praeter illam positionem quae ponit Angelos singularium
cognitionem non habere, quae haeretica est, et veritati sacrae scripturae
contraria, sunt diversae opiniones de modo quo Angeli cognoscunt singularia.
Quidam enim dicunt, quod Angeli per formas innatas solum causas universales
cognoscunt: sed ex rebus ipsius accipiunt, unde singularia ex causis universalibus
producta cognoscunt. Sed hoc non videtur conveniens: quia illud quod est
acceptum a re singulari, non ducit in cognitionem singularitatis eius nisi quamdiu
servantur in eo conditiones materiales individuantes illud; quod non potest
esse nisi specie existente in organo corporali, ut in sensu et imaginatione. Unde
cum Angeli organo corporali careant, etiamsi a rebus species abstraherent, non
possent per huiusmodi species singularium cognitionem habere.
Ideo alii dixerunt, quod omnia singularia producuntur ex causis universalibus
ordinatis in natura; unde cum apud Angelum sint formae ordinis causarum universi,
per huiusmodi formas omnia singularia cognoscere potest: et haec videtur
via Avicennae.
Sed tamen non est sufficiens secundum fidem nostram: quia
|
|