Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 354


remanserint, sicque faciatis eos vestram et Sedis
apostolicae gratiam desperare, adhuc intrinsecus
dolebit Ecclesia, quam numquam tempore
........ Messana, recuperabit dominium
Siculorum, vosque animo propterea ....
.... poenitentia fatiscetis".
Exiit ergo foras, mortis pavore perterritus,
celeri pede legatus, quam optavit pluries non
intrasse. Unde statim exercitus perpendens quod
legatus redierat sine pactis, rupto pacis foedere,
et edicto regis faciliter violato, dat urgentissimos
ad muros civitatis insultus, densantur obsidentium
agmina juxta muros, et dum in ipso aggressu
cogitant terram capere et concupitis civium
spoliis onustari, se muris bellando confibulant
quantum possunt.
CAP. IV
Messanenses viriliter resistunt.
Messanenses vero paulatim incipiunt animis
restaurari,et praesentia hostium, quae nonnumquam
famam minuit, lenire timorem, quem
tremulenti receperant, audito quod contra eos
tantus debeat exercitus convenire. Unde animo
instaurati sollicite ac viriliter se tuentur, muros
quidem fortificant, et debiles reparant ruinosos,
parvos magnificant, renovant et vetustos. Convenientibus
ergo ad murorum operam sine sexu,
aut defectu aetatis singulis civibus arctatis, omnium
studia circa postmuralium fabricam dividuntur,
quae longitudine ac latitudine a muris
distantia faciant fabricare, aliis effodientibus
fundamentorum defossa, aliis ipsa vacuantibus
fundamenta; et hii bipennibus crebris instant
trabibus ordinandis, hii excisos de montibus lapides
referunt, alii venientium accipiunt onera
et deponunt, et cum nec quies operis ulla daretur,
omnes universaliter operi accinguntur, ita
ut miraretis manus artificum inter se varia officia
persumentes.
Veniunt et mulieres succintae tunica, quae
defluentes sine modo collectae pedibus nudatis
et genu, habentes ad onera umeros de more habiles,
et hae saxa, hae scuta et balistas ac omnia
arma bellica ministrare non cessant, aliae laboranti
populo pulmenta in cophinis, aliae panem
devehunt in canistris, illae lagenas et hidryas
aqua plenas, istae bariles, cados, et flascones
viniferos operantibus manu sollicita deferunt et
porrectant, ut cibo et potu viribus instaurentur
et animis, operibus fabricae ac belli resistentia
fatigatis. Quid ultra? haec civium multitudo
laborantibus et operi velut apis argumentosa
deservit, quam talem videas ad operam,
qualia sunt apium examina, quas aestate nova,
ut adultos sui generis satus educant, sub estu solis
exercet per rura florea discurrentes, aut cum
eaedem liquentia mella stipant, et gentis suae

Torna all'inizio