Salimbene de Adam: Cronica

Pag 564


et Ionatha: Audivit Alexander rex promissa que promisit Demetrius
Ionathe, et narraverunt ei prelia et virtutes quas ipse fecit et fratres
eius, et labores quos laboraverunt. Et ait: Numquid inveniemus
talem aliquem virum? Et nunc faciamus eum amicum et socium
nostrum. Et scripsit epistolam et misit ei secundum hec verba dicens:
Rex Alexander fratri Ionathe salutem. Audivimus de te quod vir
potens viribus et aptus es ut sis amicus noster. Et nunc constituimus
te hodie summum sacerdotem gentis tue, et ut amicus voceris regis.
Et misi tibi purpuram et coronam auream, ut que nostra sunt sentias
nobiscum et conserves amicicias ad nos. Sed frustra et incassum
Fridericus temptator atque deceptor cum Gregorio laborabat, ei
talia suggerendo, quia facilius et cicius sol a cursu suo poterit
deviare, quod impossibile creditur, quam Fabricius pervertatur.
Sic et Gregorius de Monte Longo a nemine potuit immutari, ut
a fidelitate recederet. Unde ei congruit illud Prover. XXVIII:
Vir fidelis multum laudabitur. Item Prover. XXV: Sicut frigus
nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius
requiescere facit; et talis fuit iste.
De corvo domini Gregorii de Monte Longo, qui loquebatur.
Item dominus legatus iste solitus erat habitare in Mediolano
et in Parma et in Feraria. Cum autem antiquitus in Feraria habitaret,
habebat quemdam corvum, quem pro magna quantitate
pecunie pignere obligabat et postmodum recuperabat fideliter
pecuniam refundendo. Loquebatur enim corvus more humano et
maximus erat truffator. Surgebat enim de nocte et vocabat de
hospitiis suis hospites peregrinos, dicens: «Qui vult venire Bononiam?
Qui vult venire Doiolum? Qui vult venire ad Peolam?
Veniat, veniat, veniat! Celeriter, celeriter! Surgite, surgite! Venite,
venite! Portetis res vestras! Eamus, eamus! Ad navem, ad
navem! Leva, leva! Cola, cola, cola! Mitte te foras! Guberna,
guberna!». Surgebant igitur novi hospites, qui ignorabant truffas
et deceptiones istius corvi, et cum rebus suis et sarcinulis quasi
per totam noctem in ripa Padi expectabant navem que portaret

Torna all'inizio