VIII. Cumque rex cum suis totam vallem Sigusinam occupasset,
pervenit ipse, ut supra diximus, ad Novaliciensem famosissimum
coenobium, ubi tam diu stetit, donec omnem sumptum
et escam monachorum in cibum consumeret. Non enim ibi
sine causa morabatur: erat vero illis diebus hoc cęnobium valde
opulentissimum et rebus ditissimum et de sanctissimo patre bene
fuerat comptum.
IX. Ante ergo adventum Karoli, audiens Desiderius rex
Langobardorum quod super se venturus esset, misit ad universos
potentes et magnates regni sui. Sciscitat ab eis quid facturus
esset. Qui respondentes dixerunt non sibi posse cum modico
exercitu occurrere, qui cum valida manu super se veniebat. Sed
«Iube», aiunt, «omnes valles et aditos Italię, per quos de Gallia
ad Italiam transiri potest, muro et calce de mont ad montem
claudere et sic per propugnaculas et turribus aditum ipsum prohibere».
Qui ita fecit. Nam usque in presentem diem murium
fundamenta apparent, quem ad modum faciunt de monte Porcariano
|
|