Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 290


in civitate remanere, ut essetis aliis ad fidei firmamentum. Numquid
igitur, ordine converso, malitia vincit sapientiam? Certe, sapientia
vincit maliciam; et sicut firmiter spero, velint, nolint Sarraceni et
Machometus, eritis nobis ad fidei firmamentum. Vere namque vos
reputo sanctos et martires Dei, fuistis enim omnes missi a nostris
maioribus in Accon, cum merito obedientie occisi estis pro
bono obedientie, remansistis quidem, ut essetis aliis ad fidei firmamentum.
Omnibus etiam constat, scientibus consuetudinem Sarracenorum,
quod Sarraceni valde libenter pepercissent vobis mortem et
dedissent donaria, si voluissetis negare fidem Christi et effici Sarraceni.
Omniquaque igitur vos martires Dei reputo et pro fide mortuos,
etiam si tunc non potuissetis fugere. An forte minor Christi
pietas quam soldani impietas, ut ille quidem potuerit innoxios neci
dare, Christus non potuerit propter se mortuos merito coronare? Gratias
ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, que data est vobis,
et non miror, si breviaria et libros et tunicas dimisistis. Non enim
amplius indigetis, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni
verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est
in vobis; potius enim indigebatis dimettere tunicam mortalitatis. Non
enim fas est hominem indutum sacco entrare aulam regis eterni.
Gaudete igitur fratres, quia presentis vite pericula evasistis! Sed magis
gaudete, quia ad Deum vestrum cum palma martirii introistis!
Gaude et tu, patriarcha Iherosolimitane, frater Nicolae ordinis predicatorum,
et pro Iherusalem destructa et desolata, quam tu tantum
desiderabas videre et edificare Christo, bene potest tibi sufficere Iherusalem
que construitur in celis vivis ex lapidibus, ut ibi regnes cum
Christo! Et ego miser, quando primo audivi, te submersum fuisse
in mare, ut stolidus et impatiens valde tristatus fui. Nunc autem magis
gaudeo, non quia submersus fuisti, sed quia procul dubio multo
populo liberando et conservando in fide Christi submersus fuisti tamquam
dux, qui non sibi, sed populo suo timet, felix patriarcha, qui
tantum cogitabat liberare multum populum, quod moritur ipse, felix
pontifex, qui se ipsum pontem facit, ut populus liberetur et transeat!
In te igitur, pater et frater Nicolaus, quasi alterum Ionam recogito
(Jon. I, 12) qui sponte in mare proicitur, ut ceteri liberentur.
Et tu quidem, frater sic voluisti, sic ostendisti, sed nunquam mare
insanum talem hominem debuit absorbere; fere desidero, quod unda
insana pereat, que rapuit tam sapientem hominem, amarissimum
mare amaritudine repleatur, quod absorbuit virum tam dulcis et sancte
conversationis! Pisces etiam morientur sane qui talem patrem pauperibus

Torna all'inizio