Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1064


mortem, qua separatur corpus ab anima, ut a nobis excluderet quod suasu daemonis
in nobis devenit. Ergo simpliciter debuit pati mortem, quae est separatio
animae a Deitate.
2. Praeterea, quicumque deponit aliquid, illud a se separat. Sed Filius Dei dicit
de seipso, Ioan. 10, 10: «Ego pono animam meam». Ergo eam a se separavit.
3. Praeterea, sicut supra, dist. 5, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est, uniens
est unitum sicut ratione unionis Deus est homo. Si igitur anima esset Deo unita
post mortem; posset dici, quod Deus esset anima.
4. Praeterea, ratione unionis Dei ad hominem est communicatio idiomatum, ut
dicit Damascenus. Sed animae idiomata non dicuntur de Filio Dei: non enim
potest dici, quod Filius Dei sit forma corporis. Ergo non remanet post mortem
anima Verbo unita.
5. Praeterea, si esset Verbum unitum animae et corpori, cum illa sint ad invicem
divisa, essent duae uniones verbi ad illa duo. Sed ante mortem erat tantum
una unio. Ergo aliqua unio facta est de novo in morte Christi; quod est
inconveniens.
6. Praeterea, anima et corpus separata fuerunt duo quaedam. Si ergo Verbum
utrique unitum remansit, videtur quod fuerunt duo vel tria Christus in morte:
quia uniens est unitum.
SED CONTRA, maior est coniunctio animae ad Deum per unionem in persona
quam quae est per fruitionem. Sed anima Deo coniuncta per fruitionem, nunquam
ab ipso separatur. Ergo multo minus coniuncta ei per unionem in persona.
Praeterea, Filius Dei dicitur descendisse ad inferos. Sed hoc non convenit sibi
nisi ratione animae. Ergo Filius Dei post mortem habuit animam sibi unitam.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod corpus Christi in morte
non fuit separatum a Deitate: cuius ratio ex tribus accipi potest. Primo ex parte
Dei: quia cum sit immutabilis, ei quod perfecte sibi coniunctum est incommutabilitatem
praestat, ut scilicet immutabiliter ei adhaereat. Secundo ex parte
ipsius assumpti: quia per mortem, quam ex obedientia Patris sustinuit, non
debuit suam dignitatem amittere, sed magis clarificari. Tertio ex fine assumptionis:
quia ea quae post mortem ipsius circa ipsum acta sunt, salutaria nobis
non fuissent, nisi Deitas adiuncta esset.

Torna all'inizio