et nunc permanet fideliter et devote: pro quorum
restauratione damnorum et remuneratione
servitiorum, dignaremur de nostra gratia
eidem de aliquo competenti regimine providere.
Nos itaque supplicationibus ipsius benignius
inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus inspectis tam qualitate personae
supplicantis ejusdem, quam servitiis nostris,
praefato supplicanti de aliquo competenti redimine
providere procures, quod suae conveniat
qualitati: in quo nostris servitiis utilis et sibi
fructuosus existat.
Cap. LXI.
Capitaneo significat, quod respondeat petitis
per nuncium.
Tuae fidelitatis literas, nuper nostro culmini
transmissas, benigne recepimus, et
ipsarum tenorem pleno collegimus intellectu.
Super quibus Joh. nuncius tuus, fidelis
noster, te plenius instruet: quem in conspectu
nostro praesentem, verbotenus duximus
informandum.
Cap. LXII.
Eidem, et commendat eum de parato exercitu,
et hortatur eum de procedendo.
Recepit Excellentia nostra literas quas misisti,
et quae continebantur in eis, pleno
collegimus intellectu. Quod autem scripsisti,
te habere paratum exercitum de tota Marchia
generalem, ita quod die praesentis mensis
|
|