Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 335


necessarios et amicos in amore desereret, quibus
nundum pleno coeperat esse solatio; unde merito conqueramur
eum vita destitutum in florido vitae cursu.
Scio magistrum nostrum et unicum benefactorem magistrum
P. de Vinea de tanti amici casu fuisse concussum,
quum ingentes affectus animo non sine causa conceperit
quod vinea sua tres palmites ex una vite fertili
protulisset et dignos in Cesaris praesentia stiparet e
cariorum suorum gremio tres adultos, honestatis et vitae
suae tres aemulos et sequaces, eosque ex tanto praeceptore
unam eamdemque pariter habuisse doctrinam,
unum affectum in tribus coaluisse personis et nescii quaererent
et conscii mirarentur. Felix pro certo societas et
unitas illa trium quae a praeceptoribus et patriae moribus
in nullo desciverat, ut inter indigenas et concives
suos unicam sibi gloriam et laudem acquireret nec careret
invidia quod per tantum artiflcem scientia et devotione
prompta gratiam in conspectu principis ad secretorum
assumpta participium meruisset. Quia igitur, fratres
mei, depositum suum repetiit qui commisit, et speramus
quod vere confitens ad requiem ex labore transierit,
sumendum est ex illius carnali depositione solamen ut in
ejus praecipue transitu vitam nostram corrigamus. Exinde
quod incerta nobis semper hora permittitur, cum nichil
sit incertius hora mortis, reminiscamini, etc…

Torna all'inizio