loquendo est illicita, quia hominum ad homines per se
non est iustum bellum. Si enim homines aliqui contra
alios iuste bellant, hoc quasi per accidens, inquantum illi
aliquo modo fore faciunt vel forefecerunt in ipsos. Delinquit
ergo homo offendendo hominem: per se tamen
loquendo, non delinquit offendendo bestias. Si autem in
offensione bestiarum est delictum, hoc est quasi per accidens,
inquantum talis offensa redundat in offensam hominis,
ut in offensam proprii possessoris. Videtur tamen velle
Philosophus, quod non solum hominis ad bestias, sed
etiam hominis ad barbaros sit iustum bellum: homines
enim barbari sylvestres, quia ab usu rationis deficiunt, naturaliter
debent esse subiecti hominibus pollentibus subtilitate
et prudentia. Videtur enim velle, quia sapientes
naturaliter debent dominari insipientibus, iustum habere
bellum contra ipsos, si eis nolint esse subiecti. Secundum
quem modum loquendi, cives, qui magis vigent prudentia
et intellectu, iustum habent bellum contra rusticos, si
recusent subiici illis. Propter quod contra tales recusantes
subiici, quos dignum est esse subiectos, secundum sententiam
Philosophi sic intellectiam, videtur esse licita praedativa
vita. ut quod licitum esset non solum hos depraedari
et accipere sua, sed eos etiam accipere in praeda, ex
quo recusant facere quod tenentur. Verum quia nulli est
iniuria facienda, per se loquendo, vita furativa vel praedativa
debet illicita iudicari debet enim quis de proprio vivere,
non de usurpatione alieni. Quia igitur decet ipsos cives,
et nullo magis reges, et principes vivere vita virtuosa;
si volunt domus proprias debite gubernare, decet
eos scire quot sunt vitae,velquot sunt modi vivendi, et
qui illorum sunt liciti, et qui illiciti: quoniam nullus potest
virtuose vivere, si possessionibus, vel rebus exterioribus
utatur illicite.
|
|