Papias: Ars Grammatica

Pag 146


"ueneo a te", "exulo a te", "nubo tibi". 14 Quedam neutra uel que
nec nos in alium nec alium in nos aliquid agere significant, ut
"spiro", "uiuo", "ambulo", "pergo", "ferueo", "sedeo", "ditesco"; hec
proprie neutra uel absoluta dicuntur, quia non egent ullis casibus,
licet figurate possint iungi suis nominibus, ut "uino uitam".
15 Neutrorum igitur IV sunt genera: alia enim agunt in seipsis,
ut "uino", "sedeo", alia extrinsecus, ut "facio", "manduco"; similiter
quedam patiuntur intrinsecus, ut "gaudeo", "ferueo", quedam
extrinsecus, ut "exsulo", "ueneo". 16 Que igitur in semetipsis agunt
uel patiuntur, ambo sunt absoluta nec egent casu; que uero
extrinsecus agunt uel patiuntur, casus asciscunt, ut "uapulo a te",
"facio te". 17 Hec autem quamuis habeant significationem actiuam
(ut "percurro forum", "prandeo piscem"), passiuam tamen
non habent, quia non transit eorum actus ad rationale animal,
quod est sola causa qua re passiua fiant, in prima et secunda
persona, que sole sibi loquuntur, nec semper egent casibus, ut

Torna all'inizio