Cui regine Gregorius papa multa scripsit; ad cuius interventum inter Lonbardos et
Romanos pacem pepigit. Hec regina ecclesiam sancti Iohannis in Moeditia construxit, ubi
Theodericus rex palatium edificaverat, eamque ornamentis auri et argenti ditavit. His
temporibus cenobium beati Benedicti quod est in Monte Cassino invasere et exspoliavere
Lonbardi. Agiluf rex Mediolanum egressus Cremonam obsedit cum Sclavis, quos ei cacanus
rex Avarum miserat, eamque in Iulio cepit et ad solum usque destruxit.
Anno Domini DCVI. Focas regnum invasit aput Constantinopolim, qui regnavit
an[nis] VIII. Cuius anno secundo beatus Gregorius, cum sedisset an[nis] XIII et men[sibus] VI et
diebus X, migravit ad Christum. Cui successit Savinianus, qui luminaria ecclesie beati Petri
adiunxit. Saviniano vero Bonifatius; quo rogante statuit Focas sedem Romanam esse caput
omnium ecclesiarum, quia Constantinopolitana se primam dicebat omnium ecclesiarum, et Constantinopolitanam
Romane subiecit. Bonifatio successit alius Bonifacius, a beato Gregorio quartus;
quo petente iussit Focas, ut Pantheon templum consecraretur in memoriam virginis et omnium
martyrum. Focatis temporibus Presini et Veneti per Orientem et Egyptum bella moverunt.
Agiluf cum Focate pacem conposuit annualem. Perse Romanis Ierosolimam
et multas provincias abstulerunt et sancta prophanantes, etiam vexillum dominice crucis
abducunt. Contra Focatem Eraclianus, qui tunc Affricam regebat, bellum movit eumque
regno et vita privavit tradens regnum Eraclio filio suo.
Anno Domini DCXIIII. Eraclius Eracliani filius aput Constantinopolim regnavit
an[nis] XII, alii quidem dicunt XLVIII. Hic fuit christianissimus, qui crucem
Domini Ierosolimis reportavit. Hic duos filios habuit, Eraclonem et Constantinum. Agiluf
cum Eraclio et cum Francis pacem conposuit. Sed Avares Forum-Iulii capiunt ad proditionem
Romilde uxoris Gisulfi ducis Forumiuliani, quam rex Avarum promisit accipere in
matrimonium. Sed Longobardis peremtis et captis rex una nocte habuit eam in matrimonio,
alia nocte tradidit eam XII Avaribus, qui sibi succedentes eam libidine satiarent. Novissime
iussit eam ligari ad palum, inquiens: “Talem te dignum est habere maritum, que potius libidini
quam civium et consanguineorum saluti prospicere voluisti”. Huius ducisse due filie, ne
ab Avaribus contaminarentur, carnes pullorum crudorum mamillis fasciis alligarunt, ut putrefacte
feterent. Cum igitur Avares eas contingerent, putantes eas naturaliter fetere, dicebant
omnes Lonbardas fetidas esse; et sic castitatem servarunt illesam; quarum postea nupsit
una regi Alamannorum, alia principi Baioariorum. Ad hec cum regnasset Agiluf XXV an[nis],
diem clausit extremum. Cui filius eius Adaloald quartodecimus rex Lonbardorum cum
|
1
5
10
15
20
25
30
|