pocius? Respondit: quia cavere ab inimico valeo, sed ab amico
diffido. Et dixerunt Esculapio: quid est verecundia? Respondit:
non committere sereto quo redargui potest in publico. Et
dixerunt alii: qualia sunt inter mundana maiora? Respondit:
sunt tria: insipienciam odire, sapienciam diligere, et discere non
pudere. Et dixerunt Arthasamo: quales sunt sciencie quas
pueri debent addiscere? Respondit: quibus, senescentibus eis,
viliori haberentur precio ignorantes. Et dixerunt Linide: qualiter
abhominaris pecuniam? Respondit: quod fortuna surripitur,
parcitate servatur, et consumitur expendendo, refuto. Et dixerunt
Loginoni: quid adeptus es de tua sapiencia? Respondit: ut que
agere debeam, gratis agam, non lege cogente. Et dixit alter:
insipientis odium obest minus insipientis amore. Quidam comminans
Hucaldi dixit: conabor ad te perdendum. Cui respondit:
et ego conabor ad tuam iram compescendam. Convenerunt coram
quodam rege tres sapientes, unus grecus, alter judeus, et tercius
sarracenus persanus; quibus rex ait: dicat quilibet vestrum parabolam
aliquam qua notetur uniuscuiusque sapiencia. Et
dixit grecus: in eo quod non retuli pocius quam quod dixi,
correctio mea valet. Judeus dixit: tale miror exprimentes eloquium
cuius inficiatio damna refert, et soppressio emolumentum
non prestat. Persanus ait: verbo, verbi pronunciatione, subigor;
silencio vero subicitur ipsum mihi. Dixit Explimio discipulis
suis: ut diligant vos sic nitamini conversari cum bonis, ut formident
cum populis, cum vilibus vero gravamina irrogando. Et
interrogaverunt ab eo, quis esset rex melior. Respondit: qui non
|
|