Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 73


Ergo correptum significat idem, quod apud Graecos oukoun;
producte idem, quod charin, hoc est gratia, cum scilicet gratia
intellegitur pro causa. Sed illud superius etiam sine
exemplis notum est; hoc inferius sic formatur, cum dicimus
de aliquo: statua donatus est honoris virtutisque ergo, id
est honoris virtutisque causa.
Eritudo servitudo.
Erugere semel factum significat, quod eructare saepius.
Illud enim perfectae formae est, hoc frequentativae.
Erebum Virgilius interdum obscuritatem quandam esse describit
apud inferos, cum ait (Aen 6,404): “Imas Erebi
descendit ad umbras.” Interdum flumen eiusdem loci, dicens
(Aen. 6,671): “Et magnos Erebi transnavimus amnes.”
Varro vero Erebo natam noctem ait. Unde est et illud
(trag. inc. 132): “Erebo creata fuscis crinibus nox, te invoco.”
Effafilatum, exertum, quod scilicet omnes exerto brachio
sint exfilati, id est extra vestimentum filo contextum.
Fornacalia sacra erant, cum far iu fornaculis torrebant.
Formiae oppidum appellatur ex Graeco, velut Hormiae, quod
circa id crebrae stationes tutaeque erant, unde proficiscebantur
navigaturi.
Forma significat modo faciem cuiusque rei, modo calidam,
ut, cum exta, quae dantur, deforma appellantur. Et Cato
ait de quodam aedificio (inc. 23): “aestate frigido, hieme
formido”. Item forma appellatur puls miliacia ex melle.

Torna all'inizio