Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1242


Unus praecipue lupus ipso fertur agente
Factus mansuetus villaeque reconciliatus.
Nec tantum bruta sibi praesenti, sed ad eius
Nomen obedisse nonnullis inveniuntur.
Parmae dum quemdam turbaret hirundo scholarem
Garritu faciens nimio sibi taedia, dixit
Motus, hirundo quod haec ex illis una fuisset
Quae divina loqui Franciscum verba volentem,
Donec eas iussu compescuit, impediebant.
Hinc ad eam verbum vertens: "In nomine", dixit,
"Francisci servi Domini taceas, et ut ad me
Accedas iubeo". Quae mox tacuit, veniensque
Eius se manibus commisit. Qui stupet atque
Ipsam restituit libertati, sed ab inde
Garritus eius strepitum non audiit ultra.
Raymundus scriptor, Caturci dum colit urbem,
Inspiciendo semel prope cellam qua residebat
Attendit volucrem, quae cardunella vocatur,
Cui per Francisci nomen iubet ut venientem
Praestoletur eum, spondens non perdere captam.
His dictis, stat avis nec eo veniente recedit,
Seque capi patitur, tamquam si, nomine sancti
Audito, tuta nullum timeat capientem.
Quae iuxta pactum tandem dimissa recessit.
Ille probans in ave Francisci quanta potestas
Esset apud Dominum, factus Minor, Ordinis eius
Legibus assumptis perseveranter inhaesit.
43.

Torna all'inizio