Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 105


populus ille, de eo scriptum sit, longe tamen multumque differt
filius meus dilectus et filius primogenitus meus, quoniam filius
meus dilectus naturaliter, filius autem primogenitus meus israheliticus
quoque ille populus per electionem et uoluntariam adoptionem'.
Ecce ubi ille adoptionis uocabuli praerogatiuum, israhelitico
uidelicet gratis indultum populo a ueri filii nuncupatione satis
idoneae disputans euacuauit, ibi tu illum falsissima adstrues argumentatione
insinuasse. Nam quia remoto nuncupatiuo ueri dei et
adoptatiuo proprii filii <uocabulo>, Christum uerum deum uerumque
dei filium in libris pro causa fidei editis professus fuerit,
nullus prorsus ignorat, qui eosdem libros diligenti lectitare studuerit
cura. In septimo namque operis sui uolumine inter cetera sic ait:
'Verbum namque quod caro factum est nihil aliud quam deus est.
Non est hic deputatae aut adsumptae nuncupationis relicta suspicio'.
Et paulo post: 'Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis
locum inuenit?' Ex libro octauo sic: 'Non potest aliud quid diuersus
Christus esse quam deus est. Deus igitur Christus est'. Et
rursus: 'Si per naturam dei Christus tibi dominus est, habes spiritum
sanctum. Si uero per adoptiuum nomen hic dominus est,
spiritum sanctum carens, spiritu erroris animaris'. Idem ibi: 'Christus
ex deo deus, hoc totum est ipse quod deus est'. Ex libro nono:
'Natus igitur unigenitus deus ex uirgine homo'. Idem in eodem:
'Neque post hominem in deo non totus homo, totus deus'.
Idem ibi: 'Quaero igitur quid sensum moueat, ne uerus deus Christus
sit?' Et rursum: 'Homo itaque Christus Iesus unigenitus deus per
carnem et uerbum, ut hominis filius, ita et dei filius?' Idem ipse
in libro X: 'Apostolica fides nouit in Christo natiuitatem sed
ignorat exordium, scit dispensationem sed nescit diuisionem. Non
patitur Iesum Christum ut Iesus non ipse sit Christus, nec filium
hominis discernit a dei filio. Nec Christum aliud credere quam

Torna all'inizio