Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 86


habeant pronomina, tertiam vero diversae indicent voces. Ad quod respondendum,
quod prima quidem et secunda persona> non egent diversis
vocibus, eo quod inter se semper praesentes sunt et demonstrativae.
Tertia vero persona modo demonstrativa est, ut hic iste, modo
relativa, ut is ipse, modo praesens, ut iste, modo absens, ut ille.
De minus quam finitis. Minus quam finita generis masculini ipse
ipsius ipsi ipsum ab ipso, et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos ab ipsis;
generis feminini ipsa ipsius ipsi ipsam ab ipsa, et pluraliter ipsae
ipsarum ipsis ipsas ab ipsis; generis neutri ipsum ipsius ipsi ipsum
ab ipso, et pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa ab ipsis.
Item minus quam finita generis masculini iste istius isti istum ab
isto, et pluraliter isti istorum istis istos ab istis; generis feminini ista
istius isti istam ab ista, et pluraliter istae istarum istis istas ab istis;
generis neutri istud istius isti istud ab isto, et pluraliter ista istorum
istis ista ab istis.
Quaestio. Quare autem ipse et iste minus quam finita dicuntur?
Solutio. Quoniam non semper praesentia sunt. Ipse namque, si per se
proferatur in tertia persona, relativum est, unde Virgilius in tertio Aeneydos:
Ipse arduus altaque pulsat sidera
; si vero cum aliis pronominibus
iungatur, eorum accipit significationem, ut idem poeta in quinto:
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo ; est hic demonstrativum,
quoniam ego, cui adiungitur, est demonstrativum. Minus quam finita
igitur dicuntur, quoniam non semper praesentiam ostendunt.
De articularibus. Item articulare pronomen praepositivum vel demonstrativum
generis masculini hic huius huic hunc ab <h>oc, et pluraliter
hi horum his hos ab his; generis feminini haec huius huic hanc
ab hac, et pluraliter hae harum his has ab his; generis neutri hoc huius
huic hoc ab hoc, et pluraliter haec horum his haec ab his.
Quaestio. Quare praedicta pronomina articularia vocantur? Quoniam

Torna all'inizio