Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 594


ducens secum cervicosos tauros, Longobardos episcopos, id est Cunibertum Taurinensem
et Giselmum Astensem et Benzonem Albensem et Gregorium Vercellensem et
Ottonem Novariensem et Opizonem Laudensem et Aldemannum Brixinensem. Quibus
omnibus in eadem synodo preceptum est, ut sacerdotes et levitas concubinatos ab altaris
arcerent officio. Erga symoniacos vero nullam misericordiam habendam esse decreverunt.
Et communi omnium episcoporum consilio in hac synodo hec lex de electione
pontificis definita est. Cui legi CXIII episcopi subscripsere: Si quis apostolicę sedi sine
concordi et canonica electione cardinalium et sequentium religiosorum clericorum
fuerit intronizatus, non apostolicus, sed apostaticus habeatur. Liceatque cardinalibus
cum aliis Deum timentibus clericis et laicis invasorem et anathematizare et humano
auxilio et studio a sede apostolica pellere et quem dignum iudicaverint preponere.
Quodsi intra Urbem hoc perficere nequiverint, auctoritate apostolica extra Urbem congregati
in loco, qui eis placuerit, electionem faciant, concessa electo auctoritate regendi
et disponendi res ad utilitatem sanctę Romanę ecclesię iuxta qualitatem temporis,
quasi iam intronizatus sit
.
Concilio igitur rite celebrato episcopi Longobardi domum remeantes, cum magnas
a concubinatis sacerdotibus et levitis accepissent pecunias, decreta papę celaverunt
preter unum, Brixiensem scilicet episcopum; qui veniens Brixiam, cum decreta papę
puplice recitasset, a clericis verberatus, fere occisus est. Quod factum non mediocre
Patarię, dedit incrementum. Nam non solum Brixię, sed et Cremone et Placentie et
per omnes alias provincias multi se a concubinatorum abstinebant communione.
Huius quoque prefati pontificis tempore Ugo Candidus cardinalis Romanus,
quem superius a beato Leone papa ordinatum esse retulimus, a Romanę ecclesię,
recessit societate; de cuius morum perversitate melius est silere quam pauca dicere.
Sed ut brevius cuncta perstringam: qualis fuit oculis, talis fuit factis; ut enim habuit
retortos oculos, ita eius retorta fuerunt acta. Interea crescebat non solum per Italiam,
sed et per omnes Gallias numerus fidelium; symoniaci de die in diem propalabantur,
sacerdotes concubinati aspernabantur.
Venerabilis vero Nicholaus papa, cum paucos in papatu vixisset annos, beato fine
quievit. Post cuius obitum secundum maiorum decreta clerus et populus Romanus
elegit sibi Anshelmum Lucensem episcopum, Mediolanensem genere, nobili prosapia
ortum, virum utraque scientia pollentem; quem alio nomine vocaverunt Alexandrum.
Interea Longobardi episcopi, nacti se tempus invenisse oportunum, insimul conveniunt
auctore Guiberto, quem superius diximus cancellarium, et concilium celebrant
malignantium, in quo deliberant non aliunde se habere papam nisi ex paradiso Italię,
talemque, qui sciat compati infirmitatibus eorum. Dehinc ultra montes pergunt animumque
imperatricis utpote femineum alliciunt, figmenta quedam componentes quasi

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio