CAP. XXVI
Almogaveri Gallicorum castra noctu invadunt
ac praedantur.
Firmatis igitur faciendae pugnae foederibus,
quod plerumque discriminis ingruentia mentem
reddit amentem, et furor nonnunquam caecat
hominem eumque reddit immemorem, Gallici,
qui erant Catonae, nondum Catalanorum advertentes
insidias, et se forte tutos ibi credentes
propter regis Caroli vicinitatem apud Regium,
quod a Catona distat per sex milliaria, commorantes
negligunt se, et terram illam Catonae,
quam nec defossum aggeris vallat, nec muros
tuetur fabrica, nec trabium ambitus reddit fortem,
sed plana sine montis et defensionis obice
tota jacet, per noctis excubias custodire. Nec
requirunt etiam quod expedit, ut balistrarii muniant
passum vetustissimi nemoris Solani, et
quoddam casale plenum incolis in nemore ipso
constructum, quod a nemore nomen...venire
citra insulam Catalani, rege Carolo inibi
existente.
Sed, quia hostium et adversantium exercituum
cogitatione sunt vanae, et alter ignorat
alterius cogitatum, alterque fraude dolove molitur
in alterum, cum nec dolus, nec virtus in hostibus
requirantur, Almogaveri subito Syculorum
conductu nocte prima veniunt apud monasterium
Syllae, locumque sine resistentia occupant
et disrobant, deinde invadunt terram et monasterium
Balneariae, omniaque inventa diripiunt
et convertunt in praedam. Demum ascendunt altum
Solanum, ibique subsistunt, et assecurati
etiam sunt aliquantulum, visis nemoribus, quorum
cultores, ut fatur, factique monticulae loca
opaca et devia illorum montium bina manu dextera
ferro acuto crispantes hastilia, quotidianis
complent discursibus, viasque praecidunt, ut
Regium a rege Carolo nulli patere possit accessus,
nec portantibus fodrum transitus habeatur.
Postmodum vero, dum Gallicorum agentium in
Catona fessos arctus sopor complectitur, eo videlicet
tempore, quo prima quies mortalibus aegris
serpit, aliaque comitiva Almogaverorum venit
de Messana conductu Messanensium eorumdem,
qui terram praedictam Catonae, somno vinoque
sepultam, violenti, velut fulgur, invadunt;
quorum jam insidiis patefactis, doloque detecto,
terra illa doloribus immiscetur; clarescunt ecce
armorum sonitus, et maximus Gallicis orror ingruit,
audito quod terram Almogaveri invasissent.
Caeduntur ergo ex Gallicis siqui sunt vigiles,
et excitati per strepitum aliqui, nec clamores,
nec illata vulnera sentientes, in ipso quietis
sopore sine doloris punctura amimam dimittunt.
Corrunt ergo improviso multi tunc Gallici
Catalanorum hastilibus, nonnulli personas et
arnisia, quamplures vero subripientes se a manibus
invasorum arnisia tandem perdunt et equos,
quos aut asperi Almogaveri manus exenterat,
|
|