Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 120

Tomus II


intellectis universis et singulis, quae per easdem
literas intimasti, devotionis tuae constantiam
merito duximus commendandam: velut
qui in servitiis nostris, ab experto te novimus
constantem et utilem extitisse. Et quia nuper
te exposuisti nostris beneplacitis et mandatis,
dignis te laudibus extollentes, devotionem
tuam scire volumus: nos in firmo proposito
gerere, ut pro tuis collatis jam dudum nostrae
Serenitati servitiis, suo tempore rependamus
digna tibi et tuis praemia meritorum.
Cap. XCIX.
Capitaneo, ut amoto Castellano veteri, Castrum
novo Castellano debeat assignare.
Cum de prudentia R. Silangerii, fidelis nostri,
plene confisi, eum Castellanum nostrum
Castri Ameliae duximus statuendum,
ut ipsum ad honorem et fidelitatem nostram
custodiat et conservet: fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus Castrum
ipsum, arma et res alias omnes, quae in eo sunt,
eidem R. facias assiunari: de omnibus, quae assignata
fuerint, tria inventaria, sive tria scripta
consimilia fieri faciens ad cautelam: quorum
unum penes se retineat Castellanus: aliud penes
eundem R. remaneat: tertium vero per fidelem
nuncium, Curiae nostrae mittas.

Torna all'inizio