Archiepiscopo Beneventano Hugo etc.
Sacrosancta Romana letatur ecclesia, cum devotionis et gratitudinis
filios parturisse se conspicit, et exultat, cum ab uberibus lactis et gratie
dependentes digne noverit operis exhibitione gratifica honorificare lactantem.
Gaudet quoque cum habundanter seu parce materne pietatis officiis
educatos, de virtute cernit scandere quibusdam quasi gradibus in virtutem.
Hoc quippe triplici gaudio eadem mater ecclesia gaudere potest, et
siquidem gaudet in vobis, qui velut devotus et gratus filius matris parturientis
labores agnoscitis, lactis delibamenta recolitis et largitatis beneficia
sub eius recepisse mensura plenitudinis recensetis, ut, preter muneris transmissi
viaticum, quod non paupercule vidue pannosa suppellex, non olei
lechitus exiguus, non exilis farine modicitas, quibus eius cibatur esuries,
qui, profecto igneo curru raptus in carne, testis extremi iudicii reservatur,
sed vasorum amplorum dives exuberantia servatur, in sempiternum mancipium
matris eiusdem, cuius servituti subici summa libertas existit, filialis
|
|