sua, ut preceptis Ordinis obedirent, iuxta verbum quod scriptum
est, Prover. XXI: Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat
impios a malo. Et Iacobi ultimo: Fratres mei, si quis ex vobis
erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui
converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam suam a
morte et operit multitudinem peccatorum. Laboravit itaque frater
Gerardus incassum quia noluit consentire Helyas propter rationes
predictas, et ut impleretur verbum quod scriptum est: Noluit
benedictionem, et elongabitur ab eo; et Apoc. ultimo: Qui nocet,
noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Porro frater
Gerardus totam sequentem noctem ibidem duxit insomnem, et,
ut retulit postea, videbatur sibi quod demones per domum et
locum per totam noctem sicut vespertiliones discurrerent; audiebat
enim eos voces emittere, et timor et tremor irruit super eum,
et inorruerunt pili carnis sue, et omnia ossa eius perterrita sunt,
Iob IIII. Et mane facto et vale dicto recessit festinanter cum
socio, et que viderat et audierat omnia per ordinem retulit generali.
Igitur processu temporis mortuus est frater Helyas. Excommunicatus
erat prius a papa Gregorio nono. Si fuit absolutus et
si bene ordinavit de anima sua, modo cognoscit. Viderit ipse!
Nam, sicut scriptum est de Deo, I ad Timo. II, quod vult omnes
homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, sic etiam scriptum
est quod non salvat impios, Iob XXXVI. Sunt enim nonnulli
qui nolunt continuare bonam vitam, et in fine sperant concordare
cum Deo, sed inveniunt se deceptos, ut dicit Apostolus, ad
Ro. I: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit
eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que non conveniunt,
scilicet ut desperent. Ideo dicit Beda: «Quia homo noluit bene
facere, dum potuit, inflictum est ei ut non possit, dum velit».
Unde Dominus, Deutero. XXXII: Abscondam faciem meam ab
eis et considerabo novissima eorum. Item Iere. XVIII: Dorsum
et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Et hoc non sine
causa, quia idem fecerunt michi, ut habetur Iere. II: Verterunt
ad me tergum et non faciem. Aliter vero facit cum iustis. Unde
Tobias II: Filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus,
quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo.
|
|