Petrus Damiani: Epistulae

Pag 272


testimonii, ne moriamini, quia praeceptum est sempiternum in generationes
vestras, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum,
inter pollutum et mundum .
Sed nunc ministri aecclesiae, qui Christum habent magistrum et hunc
crucifixum, non perhorrescunt in voluptatum suarum dulcedine vivere, et
quocunque pruritus carnis allexerit adhinnire, sicut per Hieremiam Dominus
ait: Saturavi eos, et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur.
Equi amatores in feminas emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat . Et iterum: Propheta namque et sacerdos polluti
sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus . Sed quia nunc
desideriorum suorum iocunditates explendo pascuntur, quid eis pro suavitatis
huius hausta dulcedine rependatur, attendant. Ecce , inquit, ego
cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. A prophetis enim Hierusalem est
egressa pollutio super omnem terram . Nam qui nunc perdite vivunt, qui
medullas carnalis dulcedinis sugunt, et quodam quasi melle petulantis
luxuriae saginantur, dignum est, ut taxato postmodum pretio felle simul et
absinthio debrientur, ut sicut nunc se voluptatum suarum poculis irrigant,
ita tunc repletis felle visceribus amarescant.
Illud praeterea quam inpudentis audaciae praesumptio est, ut nimirum
cum non possint ab obscoena contagione cessare, nolint tamen a ministerii
sui, cui se indignos exhibent, executione quiescere, cum illis Dominus
per Ysaiam dicat: Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit
haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis? Ne afferatis ultra
sacrificium frustra. Incensum abhominatio est michi . Per Hieremiam quoque
increpans ait: Ut quid michi tus de Saba affertis, et calamum suave
holentem de terra longinqua? Holocausta vestra non sunt accepta, et victimae

Torna all'inizio