dispendium non minus, proh dolor! occasione
suspirat, dum fideles Christicolas, quorum
festina subsidia Terrae Sanctae negotium, a vobis
olim procurante nunc Domino longis desideriis
expectabat, novo nuper bellandi genere
armat in filios, et ad Christiani regni spolia
cruce signat. Consideret ergo, si placet, vestrae
pietatis integritas, qualiter si secundum
carnem vivitur, praedo de praeda debeat intendere
precibus, et tot gravibus lacessitus
iniuriis, superioris obsecundare praeceptis. Hac
itaque varietate perplexus, eligo sanius me totum,
beneplacitis vestris exponere, si totus admittar,
et vestris reverenter obtemperare mandatis,
si tamen innocentiae meae causam lenitas
non exasperet mandatoris. Non sic enim
propriae voluntatis arbitrio sublevor, nec sensualitatis
incentivo dissolvor, quin plene
discernens inter dexteram et sinistram, aperte
videam, et evidenter agnoscam, quid personarum
velit acceptio, quid rationis judicio debeatur,
propter quod universa, quae scribitis,
debita meditatione compensans, mandatorum
vestrorum precumque primitias, pro
liberatione providi viri R. Veronens.
electi, ad cujus vitae laudabilis, et famae praeconia,
tam clara sufficiunt testimonia laudatoris,
reverenter accipio, et eo libentius ad effectum
debitae prosecutionis adducam, quo de
maioris adfectionis ubertate proveniunt et
|
|