Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 291


qui egit misericordiam et omni die addit ad illam, et qui
nunquam peccauit. Dixit rex: Nunquam respiciam Helebat.
Ait B[eled]: Duo sunt qui nihil respiciunt: cecus scilicet
et non habens intellectum; et quemadmodum cecus nihil videt,
sic et stultus non discernit suum bonum a malo. Scriptum
est autem: stultus in tenebris ambulat. Dixit rex:
Si viderem Helebat, magna esset exultatio mea. Ait B[eled]:
Duo sunt qui vident, scilicet habens oculos et sapiens. Dixit
rex: Si viderem vultum Helebat, non saciarer videre eam.
Ait B[eled]: Duo sunt qui non saciantur, scilicet ille cuius
cogitatio non nisi ad congregandum diuitias vacat, et qui
appetit comedere que non inueniuntur. Dixit rex: Non ego
amplius debeo in omnibus sequi te. Ait B[eled]: Duo sunt illi
quos nemo sequi debet: qui dicit non esse iudicium et rationem
de operibus hominum, et cuius oculus non cessat
respicere et auris audire que sua non sunt nec desinit concupiscere
mulieres alienas nec cor eius a male agendo, quoniam
horum finis malus erit. Dixit rex: Factus sum per
Helebat desolatus. Ait Beled: Tria sunt que fiunt desolata:
flumen scilicet in quo non est aqua, terra non habens regem
et mulier non habens virum. Dixit rex: Vnde corrigis me
hodie? Ait Beled: Tres corrigendi sunt: qui malum agit
contra suum regem, et vir sciens mandata et ea non obseruat,
et qui agit misericordiam et beneficia ea non cognoscenti.
Dixit rex: Perdidisti iudicium Helebat nec ad lucem
ius suum eduxisti. Ait Beled: Duo sunt quorum perditur
ius absque culpa et in suis operibus defraudantur nec ad
lucem exit eorum iudicium: qui induit vestimenta sericea
et stat discalciatus pedibus, et qui puellam accipit [in] vxorem
et postea, illa dimissa, non acquirat eam longo tempore.
Dixit rex: Diris tormentis dignus es super eo quod
fecisti. Ait Beled: Tres sunt illi qui digni sunt afflictionibus:
qui malum agit illi qui ipsum non offendit, et qui ad

Torna all'inizio