Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 62


in opera fienda, eo quod praecipiat illa fieri, quam faciat
virtus inventiva et iudicativa. Cum ergo in moralibus
actus et opera dicantur esse potiora, Prudentia, quae immediatius
se habet ad ea, est potior virtute inventiva et
iudicativa. Prudentia ergo respectu virtutis inventivae
et iudicativae, quae sunt virtutes intellectuales, sic dissiniri
potest, quod est praeceptiva inventorum et iudicatorum.
Unde Ethic. 6. dicitur, quod sicut eubuliae est invenire,
et synesis est iudicare: sic prudentiae est praecipere. Tertio,
Prudentia comparari potest ad materiam, circa quam
versatur. cum enim Prudentia sic circa agibilia, et agibilia
sint singularia, oportet prudentiam esse circa particularia,
applicando universales regulas ad singularia negocia,
ut Ethic. 6. declarari habet. comparativa ergo prudentia
ad materiam circa quam versatur, sic describi
potest, quod prudentia est virtus secundum universales
maximas particularia facta concernens. Huiusmodi autem
universales regulae sunt bonae leges, debitae consuetudines,
et alia per quae regulari possumus in agendis.
Quarto comparari habet prudentia ad ipsam scientiam, a
qua distinguitur: nam scientia proprie, est de rebus necessariis,
iuxta Boetium primo Arithmeticae, Scientia est
eorum quae immutabilem substantiam sortiuntur: Prudentia
autem est actuum humanorum, et rerum contingentium,
quae sunt in potestate nostra. Quinto comparari
potest prudentia ad artem, a qua etiam distingui habet.
nam ars est respectu factibilium, et non praesupponit
rectitudinem voluntatis: Prudentia vero est respectu
agibilium, et praesupponit rectitudinem appetitus: propter
quod scribitur Ethic. 6. quod artifex voluntarie peccans,
est melior, quam peccans involuntarie: prudens
vero voluntarie peccans, est peior. In operibus ergo deservientibus
arti, melius est peccare voluntarie, quam
involuntarie: sed in operibus deservientibus ad vitam,
circa quae versatur prudentia, peius est peccare voluntarie,

Torna all'inizio