Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 588


aciem ita quod medietas aciei statim separet se a
medietate alia, et seriatim ordinet se ante aliam vel post ipsam.
Quo facto statim debet praecipere dux belli, ut aciem
quadratam faciant, et deinde, ut constituant trigonum:
quod faciliter sit. Nam acie quadruplicata et secata diametro,
et partibus quadratis coniunctis simul faciunt trigonum.
Vel, ut sit ad unum dicere, qui non omnes hos modos
geometricos capiunt, ductis pugnatoribus ad campos
sive equitibus ordinent se secundum formam quadrangularem,
et postea secudnum triangolarem, et deinde secundum
rotundam: et sic deinceps debet assuefacere bellantes,
ut sciant constituere aciem secundum quamcunque formam.
His visis sciendum quadrangularem formam aciei
inter caeteras formas esse magis inutilem: ideo secundum
hanc formam nunquam formanda est acies simpliciter,
sed in casu. ut si situs talem formam requireret, in huiusmodi
casu construenda est forma praedicta. Formae autem
acierum secundum se utiles ad bellandum, sunt pyramidalis,
rotunda et forsicularis. Nam pugnantes vel solum
volunt se defendere et sustinere ictus. vel volunt alios
invadere. Si ergo bellantes non serviunt se tantae potentiae
ut alios debellare possint, sed sufficit eis ut se defendant:
tunc est construenda acies secundum rotundam formam;
et pugnantes debent se magis constingere et constipare,
ut acies non possit ab hositbus transcindi. Circa aciem autem
in summitate, et in exteriori parte constituendi sunt
homines gravioris armaturae et melius armati, qui absque
minori gravamine possint ictus suscipere. Si vero pugnantes
credunt se esse tantae potentiae, ut possint adversarios
invadere: tunc secundum corum proportionem hostes,
vel sunt pauci, vel multi. Si hostes sunt valde pauci, construenda
esat acies secundum formam forficularem, ut
acies sit aperta ad modum ferri equi et quasi forficis, ut
adversarios quasi in medio capiat et concludat. Si vero

Torna all'inizio