Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 426


aequale amicitiam solvit. cum ergo boni et nobiles sint supra
viles et ignobiles, tunc est amicitia inter eos, quando
quilibet se habet secundum proportionem suam, ut quando
ignobiles servient nobilibus, et nobiles eis retribuunt
mercedem secundum proportionem servitii. Velle ergo
filios civium communes esse, et aequalem curam geri de
filiis nobilium et ignobilium, est vilificare nobiles, et exaltare
ignobiles, et non salvare amicitiam inter eos. Tertium
malum sic declaratur. nam supposita praedicta communitate,
sequeretur in curia filiorum nam ut dicit Philosophus
8. Ethic. multis esse amicum secundum perfectam
amicitiam non contingit, nec contingit multas personas
simul amare valde. nam valde amare, dicit quandam superabundantiam.
Superabundantia quidem magis est apta
nata esse ad unum quam ad multos. unde in eodem 8. concludit
Philosophus, quod multis placere valde, non est facile.
Quare si quilibet civis crederet quemlibet puerorum
esse proprium filium, quia partiretur eius amor in tantam
multitudinem, modicum diligeret unumquemque, et modicum
curaret de unoquoque. Immo quilibet civis, nisi
esset fatuus, nullo modo suspicari posset omnes pueros esse
suos filios. si ergo omnes diligerent tanquam filios, hoc
esse ratione duorum vel trium puerorum, quos crederent
esse proprios filios: et quia illi non essent eis certitudinaliter
noti, opinabatur Socrates quod omnes alios intime
diligerent propter illos. Sed ut arguit Philosophus 2.
Politic. propter duos vel tres propter paucos pueros
velle magnam multitudinem diligere puerorum tanquam
proprios filios, hoc est ponere parum de melle in multa
aqua. Sicut ergo parum mellis totum unum fluvium non
posset facere dulcem, sic amor duorum vel trium filiorum
innumerabilem multitudinem puerorum existentium in
civitate una, non posset reddere placibilem et dilectam.
Sed non existente dilectione civium ad pueros, non habebitur
eorum cura debita: seuqitur quod supposita communitate,

Torna all'inizio