non esset, sibi exinde largiri licentiam dignaremur.
Nos autem, ut fidei suae meritum, et
suorum per Imperialis gratiae praemium Imperialiter
compensemus, supplicationibus ipsius
benignius inclinati, de potestatis nostrae
plenitudine, sibi concedimus potestatem: quod
quanquam pater suus miles non fuerit, et nostris
constitutionibus caveatur, quod milites
fieri nequeant, qui de genere militum non nascuntur:
ipse tamen de culminis nostri licentia
decorari valeat cingulo militari, mandamus:
quatenus nullus est, qui ipsum super hoc
de caetero molestare vel impediri praesumat.
Cap. XVIII.
Misericorditer remittit sententiam ultimi supplicii
cuidam homicidae.
Quam sit favorabilis magnificentia Caesaris,
et quam sit affabilis misericordiam petentibus
vultus ejus, ex praesentis negotii
serie potestis conjicere aperte: in quo
sic est operatus justitiam, ut per misericordiae
semitas dirigat gressus suos, sic misericorditer
est profectus, ut partes justitiae non excludat,
et ut consulatur animae mortui potius, quam
vindictae: nec impunitum penitus dimisit noxium,
nec perdere voluit ad suae pietatis refugium
proclamantem. Tales sunt etenim magnifici
principis viae suae, ut in his quis reperiat
ipsius participium quod formidat,
|
|