ut dicitur in libro De causis , quod apparet per multa exempla. Quarto
ratione clamoris, iuxta illud Ps . [119,1] "Ad Dominum cum tribularer
clamavi et exaudivit me", et iterum [141,2] "Voce mea ad Dominum
clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum" . Hac autem voce non
indigetur propter Deum, quia ipse videt cor, nec clamore indigetur propter
eum quia ipse habet optimum auditum et est nobis propinquior quam
nos ipsi, secundum Augustinum; sed indigetur eo propter nos, ut scilicet
devotio magis crescat in corde nostro, quia, sicut dicit Augustinus Ad
Probam , "Ex verbis et aliis signis mens nostra acrius excitatur". In ista
autem processione sunt boni, scilicet religiosi et sacerdotes etc., et multi
de omnibus, et unum in volendo pacem et fortes clamores ferunt; et ideo
sperandum est quod pacem inpetrabit.
Circa secundum nota quod omnis homo intendit pacem, secundum
Augustinum et Dyonisium, sed quidam pacem veram, quidam apparentem
et falsam, sicut contingit de bono. Unde illi qui delectantur in bellis,
faciunt propter pacem falsam honoris, et sic de aliis peccatoribus; Ysa .
48[,22] "Non est pax impiis". Pax enim est "ordinata concordia", ut
dicit Augustinus De civitate Dei libro XIX.
Circa tertium nota quod ratione debet discernere quod omne bonum
creatum originatur a summo bono increato, iuxta illud Iac . 1,[17]
"Omne datum" etc. Unde pax, que est tantum bonum ut contrario
queratur, ut dicit Augustinus et Philosophus, non potest esse nisi virtute
Dei per quam omnis discordia potest concordari et omnis inimicitia pacificari,
quantumcumque sit ex parte unius excellens potentia vel gravis
offensa vel diuturna inimicitia, quia virtute Dei per sanguinem Christi;
per hunc Deus superpotentissimus, cuius minima offensa excedit omnem
offensam omnis creature, plus quam per quinque milia annorum inimicus
hominis existens, pacificatus est cum homine, iuxta illud Col . 1[,20] "Pacificans
per sanguinem crucis eius sive que in celis sive que in terris sunt".
Et ideo nullus debet desperare quin virtute Dei, meritis sanctarum precum,
omnis guerra possit pacificari, et hic imperfecte in via et tandem perfecte
in patria. Ad quam pacem etc.
II
Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus
suis . Iob 25[,2 ].
Require supra ad priores civitatis.
|
|