SED CONTRA est, quod dicitur Exod. 20, 3, ubi Dominus loquitur ad populum
dicens: «Non erunt tibi alii dii praeter me»; et frequenter etiam invenitur: «Ego
Dominus». Ergo videtur quod ipsemet Deus apparuerit.
Praeterea, Isai. 6, 1, dicitur: «Vidi Dominum sedentem super solium excelsum
et elevatum», quod non potest convenire nisi ipsi Deo. Ergo videtur, quod ipsum
Deum viderit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Deus secundum essentiam suam corporalibus oculis
nunquam videri potest nec etiam intellectu nisi a beatis, sed in corporalibus
formis hominibus apparuit. Haec autem apparitio facta est ministerio
Angelorum, ut dicit Augustinus in lib. de Trinitate: quia divinae illuminationes
non veniunt in nos nisi mediante caelesti hierarchia, ut dicit Dionysius.
Unde in omnibus illis apparitionibus corporalibus corpus formatum est et
assumptum et motum ab Angelo; sed tamen in corpore assumpto per Angelum
dicitur apparere Angelus, et aliquando Deus. Formatio enim et apparitio corporis
assumpti, ut dictum est, fit ad ostendendas proprietates spiritualium substantiarum.
Quandoque enim Angelus, qui immediate illuminat hominem, vult
instruere eum de propria virtute quam ipse habet; et tunc in corpore illo exprimit
similitudines suae virtutis; et sic dicitur ille inferior Angelus apparere.
Aliquando autem vult instruere hominem de virtute divina, vel etiam superioris
Angeli, per quam operatur; et tunc format corpus assumptum ad exprimendam
eminentiam divinae maiestatis vel etiam proprietates superioris Angeli; et tunc
dicitur Deus apparere vel ille superior Angelus; et hoc etiam Gregorius dicit in
Glossa Exodi 3 assignans causam quare Angelus qui
loquebatur Moysi, quandoque vocatur Angelus, quandoque Dominus.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad primum: quia non dicitur apparere ille Angelus
qui immediate corpus format, sed Deus, cuius proprietates in figura ostensi
corporis significantur.
Et similiter ad secundum: quia quamvis Angelus corpus formet vel moveat, non
tamen ipse apparere dicitur, ratione iam dicta, sed Deus.
Ad tertium dicendum, quod Deus erat in illis creaturis novo modo, sicut signatum
in signo.
Ad quartum dicendum, quod immissio visibilis divinae personae differt ab
apparitione, de qua differentia dictum est, in 1, dist. 16.
|
|