Papias: Ars Grammatica

Pag 122


pro "Orphei" datiuo. 13 Nominatiuus et uocatiuus pluralis in ae
diptongo, sicut genitiuus et datiuus, proferuntur, ut "hi" et "o poete";
sed non potest diuidi. 14 Genitiuus pluralis fit ab ablatiuo
singulari addita rum sillaba, ut "Musa, Musarum". 15 Et notandum
in hac declinatione quod omnes casus singulares et plurales
pares habeant sillabas, excepto hoc genitiuo plurali, qui una
sillaba abundat. 16 Aliquando tamen per concisionem profertur,
et maxime in compositis et patronomicis, ut "caprigenum" pro
"caprigenarum", "Dardanidum" pro "Dardanidarum", "amphorum"
pro "amphorarum". 17 Datiuus et ablatiuus plurales mutant a
ablatiui singularis in is productam, ut "poeta", "his" et "ab his poetis";
quedam tamen animalium feminina ex masculinis non habentibus
neutra differentie causa ablatiuo singulari assumunt
bus , ut "natabus", "filiabus", "deabus", "equabus", "mulabus", "libertabus",
"asinabus"; similiter "ambe" et "due", "ambabus" et "duabus".
18 Accusatiuus pluralis fit addita s ablatiuo singulari, ut

Torna all'inizio