quia verba diversos obliquos recipiunt sicut nomina adiectiva. Et quandoque verba iunguntur similes obliquos recipientia, ut: 'Hic estuat ira, terret aspectu, lingua tonat, gestu furit, ense insurgit'; quandoque diversis sociantur obliquis, hoc modo: 'Bononia scolarium pauperum miseretur, divitibus assurgit, transgredientes corrigit, bonorum omnium felicitate redundat' .
91. (1) DETERMINATIONES OBLIQUORUM AD ALIAS PARTES.
(2) Sunt et alie obliquorum determinationes que prepositionum sive adverbiorum mediantibus vinculis referuntur, ut: 'Avarus inter opes eget, in epulis esurit, super omnes affligitur alienis: hoc plus aliis consequitur ex divitiis quod propter earum custodia die noctuque miserabiliter anxiatur'.
12. (1) DETERMINATIONES ADVERBIORUM.
(2) Adverbiorum determinationes ad modum adiectivorum se habent. Unde, si bene summantur, multum venustatis inducunt, ut: 'Imperator iuste iudicat, pie parcit, fortiter impugnat, prudenter loquitur, caute predicat, magnifice donat, humiliter audit, fideliter promittit, rectissime dominatur'.
l3. (1) DETERMINATIONES PRECEDENTIERUM SPECIERUM SIMUL MIXTE.
(2) Predicte species determinationum possunt invicem commisceri.
|
|