qui pari modo designatus est in Esau, in quo secundum carnem 
natus est Christus, multi transierunt ad partem Jacob. Transeant  
et nunc qui volunt, et efficiantur Jacob quibuscumque pars displicet  
Esau, si tamen velint vivere secundum Jacob, et non persequantur  
natos secundum spiritum, quia et nonnulli cum Esau benedictionem  
habere cupiunt, sed non se tales exhibent qui benedictionem 
 acquirant. 
6. Locus esset amodo a Jacob narratione transire, nisi pauca, 
sed non parva, superessent de Benedicto dicenda. Necesse est enim 
primo latitantem per tres annos requirere, donis nobis divinitus traditis  
ipsius animum refocillare, ne forte ad rem pertineat quod et 
nobis, licet indignis, ad proprium commodum preparantibus escas, 
in nocte diei paschalis sermo hic factus est, ita ut ex eo usque ad 
presens, «per abrupta montium, per concava vallium, per defossa  
terrarum», transiremus universa, scilicet, veteris et novi Testamenti  
ora lustrantes, et necdum nobis apparuit qui latebat in 
antro per annos tres; nisi modo quippe; cum et Helias anno tercio 
apparuisse legatur. Utique et annus iste tercius est, quo taliter ambulare  
cepimus, et in hac quippe sollempnitate paschali complebitur 
et diem, quem tercium sacra Scriptura cognominat. Denique et tempus  
istud, secundum quod alibi disputavimus, resurrectionis est, quia 
necesse est ut hoc tempore amoveatur lapis presolito, et spiritalis 
veritas de monumento ascendat. Quid ergo per Benedictum, qui 
tribus annis in specu latuit, nisi ordo inchoatus ab ipso, ut iam clarere  
incipiat per Spiritum sanctum, qui usque ad tempora ista, velut 
  |  
  |