alia intelligi voluit, quae in eis quasi in suis principiis includuntur; et propter
hoc plura negativa posuit quam affirmativa, quia magis in promptu est et facile
ut mala dimittantur, quam ut bona perficiantur. In malis etiam illa prohibuit
quae statim in primo aspectu detestanda videntur, et similiter in bonis illa praecepit
quae cuilibet esse debita manifestum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in praeceptis negativis privetur actus
exterior potius quam ponatur; includitur tamen actus rationis eligentis repressionem
cupiditatis vel concupiscentiae, quae ad actus prohibitos inclinabat; et
in hoc meritum consistit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis prohibitio minoris mali in magis malo
non includatur via syllogistica, ut argui possit, si magis malum dimittendum
est, quod et minus malum; includitur tamen eo modo quo ea quae ex seminibus
naturae progrediuntur, in rationibus seminalibus continentur. Sicut enim natura
ex parvis seminibus in maximas arbores proficit, ita etiam et lex ex his quae in
principio et in promptu sunt, in alia procedit, quae sunt quandoque difficiliora
et perfectiora; et ideo legislator per prohibitionem moechiae prohibuit fornicationem
simplicem, et per falsum testimonium prohibuit omne mendacium, et per
furtum prohibuit omnem turpem quaestum, et sic de aliis.
Ad tertium dicendum, quod tertium praeceptum primae tabulae non erat simpliciter
inditum rationi: quia determinatio diei qua vacandum est divinis obsequiis,
est caeremonialis, non moralis, quamvis substantia praecepti moralis sit;
unde magis natum erat a mente excidere quam ea quae totaliter naturalis ratio
dictat; et ideo potius in hoc praecepto induxit memoriam et rationem praecepti
assignavit quam in aliis praeceptis.
Et ex hoc patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod quartum praeceptum maxime videtur habere de
debito et de naturali inclinatione et privato amore; et ideo minus videbatur esse
meritorium quam alia; et ideo propter hoc oportuit ut ei adderetur praemium.
Vel dicendum, quod quartum praeceptum est primum secundae tabulae, unde
ipsi praemium additur; sicut et in primo praecepto primae tabulae praemium
innuitur ex hoc quod Dei misericordia commemoratur; ut ex his duobus mandatis
ostendantur omnia sequentia praemiabilia esse.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod lex civilis suis praeceptis dirigit
hominem in communicationibus quae sunt ad alterum secundum vitam politicam;
quae quidem non potest esse nisi hominis ad hominem. Derisibiles enim
videntur laudes politicae vitae in deos transferentes, ut dicitur in 10 Ethic.
Sed lex divina dirigit nos suis praeceptis in spirituali vita, secundum
quam, societatem habemus non solum ad hominem, sed ad Deum, 1 Ioan. 1;
|
|