Similiter. audiens de passagio. congregavit multos et nobiles maxime
Pastechan et Chayson. admiratos Kayri. et regem Damasci. et. habito
consilio. fecit repleri portum Damiathe et portum Jaffe. portum de Acry.
portum de Sur lapidibus. in introitu cujuslibet portus. ne nave possint
de pelago ad litora applicare: et ego vidi in Damiatha et Jaffa multos laboratores replentes portus. et fui cum socio in magno periculo. sed gracias
ago Deo. qui nos de eorum manibus liberavit.
De milicia autem Soldani. audivi a Cristianis et Saracenis. quod ordinavit
in tota terra sua septuaginta equitum sagittariorum. cum quibus
intendit Cristianis transmeantibus obviare: sed. cum ipsi habeant parvos
equos et arma pauca. a militibus cristianis paucis essent subito debellati:
de peditibus autem nulla fit mencio. cum Saracenis pedites modicum
valent aut nichil. et ideo disponat Deus pastorem Ecclesie et
principes cristianos ad passagium cum cito et in breve
acquirerent Terram Sanctam. auxilio favente divino.
|