Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 645


Quandoque quis absolvitur per procuratorem. et tunc
notarius ita scribat.
Absolucio domini per procuratorem.
Universis presentes litteras inspecturis frater I etc.
salutem in domino sempiternam.
Universitati vestre tenore presencium innotescat, quod
nos R de tali loco ab exconmunicacionis sentencia, lata per
nos in eundem ob contumaciam ad instanciam P loci eiusdem,
absolvimus per presentes, pro eo quod talis procubator
eiusdem R ad hoc specialiter constitutus in animam
ipsius domini sui de parendo iuri et stando mandatis ecclesie
corporale prestitit iuramentum, et etiam quia ipse
P refusis sibi expensis omnibus ob contumaciam ipsam
factis huic absolucioni assensum prestitit liberalem.
Datum etc.
i.
A . Comparicio rei actore non veniente, et protestacio
expensarum.
Robertus, citatus ad instanciam P de tali loco, conparuit
coram domino archyepiscopo suprascripto, offerens
se paratum respondere dicto P et facere omnia que facere
de iure tenetur, et petiit se ab instancia diei absolvi, protestans
legittime de expensis.
B . Licencia reo data et absolucio ab instancia diei.
Veniens ad presenciam reverendi patris domini archyepiscopi
suprascripti R de tali loco, citatus ad instanciam

Torna all'inizio