Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 401


[credebam] laboribus erepsisse, non Auster nec mitis
Zephirus, sed immites Eurus et Boreas uno decursu valida
auctoritate Cori qui una missus est, me sine prudentia ad
ipsam dentosam Caribdim inter cautes et maria reportarunt.
Et est mirum quod quum idem decursus ad suum
locum recurrens vix ad pristinum, locum fluctuantis officii
susurraverit se ducturum, se mihi ad mei dispendium
plus debito immutat, et cautes pro piscibus, rupes pro
liquore, procellas pro verno et pro consolatione labores
in lucro, escam me circumlucrante, ministravit. Eheu,
bone, commutationem non dexteram, sed sinistram! Laboro
invitus servitio ingrato et quaestus Achillis totus in
totum usum Agamemnonis et nunc Cesaris est elapsus.
Opus est mihi super consilio demoranti cui scilicet quia
vanis opinionibus non inflabit amicum. Terram vero
dices mole exercitus obruendam, classibus maria, coelum
sagittis, equestribus campestria, rerum naturis nequaquam
potentiae vires sufficere non adiungens. Si officia
et labiles honores maris acquavi fluctibus, rudem corrige
praesumptorem.

Torna all'inizio