esse nisi in corpore; sed tamen in corpore acquiritur sibi esse absolutum, non
depressum vel obligatum ad corpus: et ideo etiam post destructionem corporis
manet secundum suum esse individuata et distincta ab alia anima.
Ad quintum dicendum, quod anima et Angelus in hoc conveniunt quod utrumque
est substantia subsistens, esse absolutum habens, et quod materiam partem
sui non habent; ex quibus consequitur intellectualitas in utroque: in hoc tamen
differunt quod cum natura angelica sit sublimior et Deo propinquior, acquiritur
sibi esse altius, in cuius participationem nullo modo corpus adduci potest, ac
per hoc nec Angelus potest forma corporis esse; sed animae acquiritur esse
inferius et minus nobile, in quo corpus sibi unitur, ut unum sit animae esse et
corporis, quod est esse coniuncti: et ideo est forma corporis, et individuatio sua
est ex unione eius ad corpus: et de hoc etiam in 1 lib., dist. 8, habitum est.
Ad sextum dicendum, quod essentialis universi perfectio consistit in speciebus;
accidentalis vero in individuis. Cum ergo multiplicatio animarum non sit secundum
diversam speciem, sed secundum numerum tantum, relinquitur quod per
hoc quod multae animae quotidie creantur, nihil ad essentialem universi perfectionem
adiungitur, sed ad accidentalem tantum: et hoc non est inconveniens.
|
|