dicitur Fustinianus quartam partem podii cum quarta parte ęcclesię
Sanctę Crucis ibidem, et cum rebus de Maiano, et de Fano,
et de Marzanello. quarum rerum fines sunt a capite fluvius
Tesinus, de uno latere Lava Lutosa quomodo currit in flumen
Trontum, de alio latere rivus de Raviolo. et sunt modiola tria
milia. in massa quoque Folge ubi dicitur Azanus donatę sunt
huic monasterio quędam res Hieronimi pręsbyteri. in monte
de Velo alię res. de curte Sancti Benedicti refutavit Iohannes
de Faida quasdam res in hoc monasterio, recepto pretio librarum
quatuor. quidam vero Girardus filius Iohannis, pro culpa
a se commissa solidorum .XX., composuit in hoc monasterio
res suas in loco ubi dicitur Viarum. in comitatu Asisinato
ad Casalinum collatę sunt in hoc monasterio qupdam res.
et alię res in Urbana, et in Nazano, sive in Sextiliano. de
ęcclesia autem Sancti Iohannis comitatus Asisinati et de aliis
rebus ibidem fecerunt in hoc monasterio convenientię obligationem
Albericus comes, filius quondam Attonis, una cum Alberico
filio suo, ut si deinceps litidium vel molestationem aliquam
contra hoc monasterium fecerint ipsi aut hęredes eorum, componant
argenti libras viginti. videlicet de rebus de Satriano, seu
ad Planella, et a Cerqueta, sive ad Calcina, et ad Pratale, et ad
silvam de Vallafreda, seu in Silvule, et per alia vocabula, quorum
fines sunt: fossatus de Vallefreda, inde pergentes ad Poplum filiorum
Adenolfi et ad ęcclesiam Sancti Apollinaris recte in serram de
Satriano, deinde ad fossatum de Varico, exinde in Tessin, deinde
in Silvulas, indeque in Tessin, et tunc in rivum primi lateris.
Iste namque pręlibatus domnus Suppo venerabilis abbas, sicut
|
|